라틴어 문장 검색

Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:1)
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)
videlicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:6)
neque videtur fieri reflexio lucis nisi a solidis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:5)
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:1)
Certe causa crepusculi, inter alias, est reflexio radiorum solis a superiore parte aeris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:2)
Sed notandum semper est, reflexionem a flamma non esse expectandam, nisi a flamma alicujus profunditatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:10)
unde fit quod nervi fidium, digito impulsi, duplicentur aut triplicentur quoad speciem, quia species nova recipitur, antequam prior demittatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:7)
Si a vulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa prava est et falsa, et vanos potius ac tumidos quam vera virtute praeditos comitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:3)
Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:10)
Rursus secundus, id est quinarius, si locum suum duplicet, iiij explicabit, hic quoque uti iiij intermittat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 5:4)
Item si septenarius, qui tertius est, locum suum duplicet, sex creabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 5:5)
Quartus quoque si locum suum duplicet, viij succrescent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 5:8)
At vero quemadmodum singuli procreentur si in infinitum quis curet agnoscere, hic modus est. Habitudo enim superbipartientis, si utrisque terminis duplicetur, semper superbipartiens proportio procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:1)
Si enim quis duplicet v, faciet x, si iij, faciet vj, qui x contra senarium comparati superbipartientem faciunt habitudinem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION